Salta gli elementi di navigazione
banner
logo ridotto
logo-salomone
Cronologia della Letteratura Rumena - UniFI
Menù principale

1780

S. Micu-Gh. Şincai
Elementa linguae daco-romanae sive valachicae

 

 

Pars II.

De Etymologia

Caput I

De Articulo.

 

§ 1. Cum in Lingua Daco-Romana terminatio nominum eadem maneat in omnibus Casibus, Articuli, quibus praeter Genera Casus quoque indicantur, perpetuo adhibeantur, necesse est.
       Est autem Articulus in Daco-Romana Lingua duplex: alter definitus, qui rem determinat, indefinitus alter, qui rem non determinat.
§ 2. Indefinitus est Un, quidam masculini, & O, quaedam foeminini Generis, Neutro enim Daco-Romani prorsus carent. Declinanturque hoc modo:

ARTICULI INDEFINITI
DECLINATIO

Singulariter.

Masc

Fem.

 

 

N. Un, Quidam.

O, Quaedam

G. A-unui.

A-unei.

D. Unui.

Unei.

Ac. Pe-un.

Pe-o.

V. caret.

caret.

Ab. Dela-un.

Dela-o.

 

Pluraliter.

N. Uni, Quidam

Une, Quaedam..

G. A-unor.

A-unor.

D. Unor.

Unor.

Ac. Pe-uni.

Pe une.

V. caret.

caret.

Ab. Dela-uni.

Dela-une.

 

Nota        I. Articulus indefinitus, quando adhibetur absque nomine, indiget articulo definito tam in singulari, quam in plurali; quando vero cum nomine est conjunctus, articulo definito non indiget, potest tamen in plurali hunc quoque tibi addicere. v.g. Au murit un hom, mortuus est quidam homo. Sine nomine dicendum: Au murit un-ul, mortuus est quidam. In plurali dicitur: Au murit uni homeni, vel Au murit uni-i homeni, mortui sunt quidam homines.
                II. Articulus indefinitus foemininus, quando definitum tibi addicit, in Nominativo singulari non amplius dicitur O; tel Una cui addito articulo definito A fit Unaa. V.g. Au murit o muliere, mortua est quaedam mulier. Sine nomine, & cum articulo definito dicendum: Au murit unaa, mortua est quaedam.
                III. Possunt loco Articuli indefiniti pluralis numeri tam masculini, quam foeminini adhiberi Pronomina Nesce, vel Nisquali, quidam, quaedam. V.g. loco Uni homeni plang, quidam homines plangunt, dici potest Nesce, vel Nisquali homeni, vel mulieri plang, quidam homines, vel quaedam mulieres plangunt.

De Articulo definito.

                § 3. Articulus definitus masculinus est L’, vel Le, vel Ul, aequivalens Articulo definito Germanorum Der, & Italorum Il. L’ postponitur nominibus masculinis, desinentibus in A vel U. V.g. Tata-l’, Der Vater, Il Padre. Reu-l’, malus. Le desinentibus in aliam quamcunque vocalem. V.g. Cane-le, der Hund, il cane, canis. Ul postponitur nominibus masculinis desinentibus in consonantem simplicem, aut duplicem. V.g. Bon-ul, bonum, Domn-ul, Dominus, Der Herr, Il Signore.
Articulus definitus foemininus est A aequivalens articulo Germanorum Die, & Italorum La, postponiturque nominibus foemininis quomodocunque desinentibus. V.g. Lana-a, lana, Flore-a, flos &c.

DECLINATIO
ARTICULI DEFINITI.

Singulariter.

Masc

Fem.

 

 

N. L’, vel Le, vel Ul.

A.

G. A-lui, vel A-ului.

A ei.

D. Lui, vel ului.

Ei.

Ac. Pe-l’, vel Pe-le, vel Pe-ul

Pe-a.

V. caret.

caret.

Ab. Dela-l’, vel Dela-le, vel Dela ul.

Dela-a.

 

Pluraliter.

N. I..

Le.

G. A lor.

A-lor.

D. Lor.

Lor.

Ac. Pe i.

Pe le.

V. caret.

caret.

Ab. Dela i.

Dela-le.

 

(S. Micu-Gh. Şincai, Elementa linguae daco-romanae sive valachicae. Studiu introductiv, traducerea textelor şi note de M. Zdrenghea, Dacia, Cluj-Napoca, 1980, pp. 21-23)

 
ultimo aggiornamento: 29-Mar-2007
Condividi su Facebook Twitter LinkedIn
Unifi Dipartimento di Formazione, Lingue, Intercultura, Letterature e Psicologia (FORLILPSI) Home Page

Inizio pagina