Salta gli elementi di navigazione
banner
logo ridotto
logo-salomone
Cronologia della Letteratura Rumena - UniFI
Menù principale

1791

Samuil Micu-Klein
Supplex Libellus Valachorum

    Dive Caesar Auguste!

    Cum Maiestatis Vestrae summus in regendo hocce Imperio finis et iustissima intentio ea sit, ut iura universim, tum hominis, cum ipsius societatis civilis, ad omnia membra quae eandem sua unione efficiunt atque onera eiusdem servandae et vita et rebus sustinent apprime extendantur, neque pars civium divellatur, ut alteram suis iuribus violenter privet opprimatque; idcirco Natio Valachica in Magno Transylvaniae Principatu degens publice, medio huius Libelli Supplicis, se ad Solium Maiestatis prosternit ac omnibus precibus obtestatur ut sibi reddantur pristina iura, quae omnibus civibus essentialiter adhaerent quibusve saeculo superiori nulla authoritate, sed iniqua duntaxat temporum illorum sorte, ut mox exponetur, exspoliata fuit. 
    Est Natio Valachica omnium Transylvaniae huius aetatis Nationum longe antiquissima, cum a Romanis ipsam coloniis, per Imperatorem Traianum saeculo II inchoante in Daciam frequenter copiosissimo veteranorum militum numero ad tutandam Provinciam deductis, propaginem suam habere, fide historica, traditione nunqnam interrupta, idiomatis et morum consuetudinumque similitudine sit certum probatumque. 
    Successores Traiani Augusti possederunt Daciam aliquot saeculis, quorum permanente imperio fides etiam Christiana in hac Provincia iuxta Ecclesiae Orientalis ritum, opera episcoporum Protogenis, Gaudentii, Nicetae et Theotini, saeculo praeprimis IV propagata fuit, prout id ipsum Historia Ecclesiastica universa docet. 
    Interim iam saeculo III coeperant: barbarae gentes in opima hac Romani Imperii Provincia fortunam periclitari, successitque ipsis in nonnullis eius partibus firmas per aliquot tempus figere sedes, nunquam tamen eo rem deducere potuerant, ut Romanorum ibi nomen aut imperium penitus exstinguerent; certum enim est ipso etiam saeculo VI plures ibidem Romanis in Oriente Imperatoribus, ad ripas praesertim Danubii, paruisse arces, interiores vero Provinciae partes tanto Romanorum incolarum numero abundabant, ut iam circa saeculum VII, excusso advenarum iugo, propriam exigerent Rempublicam. 
    Obtigit haec fortuna illi praecipue Daciae parti quae hodie Transylvaniae nomen obtinet, atque Romani eiusdem incolae, suppresso aliarum gentium dominio, propriis e sua Natione electis Principibus usque ad Hungarorum adventum paruerunt. 
    Remansit deinceps dominii quod, inter reliquos sibi in eo succedentes alienos populos, Slavicae quoque gentes quaedam super Romanos Daciae incolas exercuere, vestigium illud hodiedum perdurans, quod nomenclatura Vlachi seu Valachi, quae Slavicis populis, testante Lucio Dalmata et Cromero Polono, quemvis Romanum, Italum aut Latinum denotabat, ipsis duntaxat Daciam incolentibus Romanis posterioribus temporibus adhaeserit. 
    Dum Hungari ad finem saeculi IX sub Duce Tuhutum Transylvanas Partes invaserunt, Romani earundem incolae, mutato nomine, Vlachi appellabantur, testante antiquissimo Hungariae scriptore Anonymo Belae Regis Notario: proprius tunc temporis ipsis praeerat Dux Gelou suprema cum potestate, in pugna tamen quam pro tutanda Patria cum Hungaris inivit infelix, cum in illa dominatum et vitam amiserit. 
    Post triste hoc Principis fatum non ultra Hungaris restiterunt habitatores Provinciae Romani Vlahorum nomine venientes, sed, cum mortem sui Domini viderent (quemadmodum Anonymus Belae Regis Notarius in Historia Ducum Hungariae cap. VI narrat), propria voluntate, dexteram dantes, Dominum sibi elegerunt Tuhutum, Hungarorum Ducem, ac fidem iureiurando firmaverunt. 
    Gyula senior, Ducis Tuhutum nepos, aeque Dux Transylvaniae, suscepto Constantinopolim itinere, fidem Christianam ibidem saeculo X iuxta Ecclesiae Orientalis ritum amplexus est, assumptoque secum in Transylvaniam monacho Hyerotheo, postea ad episcopi munus evecto, plures e popularibus quoque suis eidem Ecclesiae asseruit, docente id ipsum Samuele Timon in Imagine antiquae Hungariae, lib. 3, cap. 5. 
    Saeculo XI, postquam S. Rex Stephanus Transylvaniam, devicto Duce Gyula iuniore, Regno Hungariae addixisset, reliqui etiam in Transylvania Hungari ad sacra transierunt Christiana; opera tamen sacerdotum Ecclesiae Occidentali addictorum, qui in eorum conversione laborabant, Ecclesiae Occidentali asserti fuerunt et, cum reliqui etiam Hungari, adhuc sub Duce Gyula seniore ad Christum conversi, successive ad Ecclesiam Occidentalem transiissent, soli fere Valachi Provinciae habitatores in Ecclesia Orientali perstiterunt. 
    Hac quoad ritus ecclesiasticos diversitate nequidquam obstante, iura civitatis utrique genti, Hungaricae scilicet et Valachicae, a tempore quo sub Duce Tuhutum in unam societatem coaluere communia erant; sufficiat brevitatis causa in argumentum huius veritatis adferre literas authenticas Conventus B. M. Virginis de Colos-Monostra, anno 1437 exaratas, quas Cl. Pray in Historico - Critica Dissertatione VIIa § 8a sequenti tenore in lucem edidit: Paulus Magnus de Vajda-Háza vexillifer Universitatis Regnicolarum Hungarorum et Valachorum in Partibus Transylvanicis etc. 
    Advertit eodem loco celeberrimus author in literis his conventualibus Universitatem Regnicolarum Hungarorum et Valachorum provocare se ad quoddam instrumentum S. Stephani Regis, in quo de eorum immunitatibus ageretur, quod ipsum denuo argumento est utramque Nationem easdem immunitates habuisse iisdemque regnicolaribus iuribus gavisam fuisse. 
    Natio Hungarica, eodem adhuc saeculo et anno quo literae hae conventuales expeditae erant, tam cum Siculis, suis popularibus, qui eodem tempore separatam Nationem efficere coeperant, quam etiam cum Saxonibus, saeculo XII in Provinciam deductis, inivit quidem particularem quamdam Unionem de mutuo sibi invicem ferendo auxilio: quae Unio anno proxime subsecuto 1438° renovata fuit, docentibus id ipsum Testimoniis Vice-Vaivodae eiusdem temporis Lorandi Lépes, desuper expeditis. 
    Nequidquam tamen obfuit illa iuribus Nationis Valachicae regnicolaribus, imo sors huius illo recte saeculo quo Unio memorata condita fuit quam maxime florebat; etenim ex huius Nationis sinu Ioannes Corvinus Huniades ad summos in Transylvania primum honores promotus, deinde ad supremi in Regno Hungariae Belliducis ac Gubernatoris munus evectus, eius vero immortalis filius Mathias ad ipsum Regni Solium exaltatus fuit; atque, ut alios Transylvaniae Vaivodas, huius Nationis populares, silentio praeterire liceat, Ioannes Geczÿ, ex cuius familia adhucdum nonnulli nobiles Valachi in Comitatu Dobocensi superesse dicuntur, sublime Gubernatoris in Transylvania, Stephanus vero Josika, (testante ipso Wolfgango de Bethlen historico) origine ac Natione Valachus, eminens Cancellarii munus sub Principe Sigismundo Bathori circa finem saeculi XVI magna cum laude obierunt. Circa medium vero eiusdem saeculi Nicolaus Olahus, parentibus aeque Valachis Cibinii natus, Archi-Episcopi in Hungaria Strigoniensis et Regni Cancellarii dignitate eminebat, eius vero frater Mathaeus haereditario Iudicis Regii Sedis in Transylvania Szász-Város officio fungebatur; nec occultabant summi hi in Republica tam Hungarica, quam Transylvanica viri suam de Gente Valachorum originem; imo Corvinus uterque, testibus Bonfinio et Lucio Dalmata, se cum sua Natione a Romanorum coloniis ortum ducere gloriabatur. Insuper testatur Ferdinandus I Imperator tam Corvinorum, quam supradicti ArchiPraesulis Strigoniensis et sui Cancellarii de Gente Valacha, Romanorum sobole, ortum, dum in diplomate familiae memorati ArhchiEpiscopi, 23° Novembris 1548 collato, his semet exprimit verbis: sic vero sunt omnes propemodum laudatissimarum Gentium origines, inter quas Valachi, gentiles tui, minime postremas habent, utpote quos ad ipsa rerum Domina, Urbe Romana, oriundos constat, unde nunc quoque sua lingua Romani vocantur; tua ista Gens fortitudine praepollens fuit, multorum praestantissimorum Ducum genitrix, inter quos et Ioannes Huniades, Inclyti Mathiae Regis pater, et illius aetati proxime maiores tui potissimum enituisse feruntur
    Post initam annis 1437° et 1438° inter Hungaros, Siculos et Saxones Unionem, Gens Valachica hos sublimes viros atque alios multos de Patria benemeritos produxit, qui liberis Statuum Ordinumque suffragiis ad quaeque etiam summa munera et dignitates electi elevatique fuere, ita ut per omnia retrolapsa saecula usque ad XVII Gens Valachica aeque ac reliqui cives omnibus iuribus regnicolaribus constanter gauderet, neque uspiam vel minimum praefata Unio iuribus Valachicae Gentis civilibus aut nocuit, aut initio nocere tentavit. 
    Interim reformatione Ecclesiae Occidentalis, per Calvinum, Lutherum et Socinum coepta, saeculo adhuc XVI in Transylvania quoque magnos progressus faciente et hoc modo scissione incolarum Hungarorum, Siculorum et Saxonum quoad Religionem in quatuor partes, utpote: Romano-Catholicam, Calviniano-Reformatam, Evangelico-Lutheranam et Sociniano-Unitariam facta, creati fuerunt plures in Statuum et Ordinum publicis conventibus articuli, quibus de securitate harum partium in Religione dissidentium prospiciebatur, atque omnes quatuor Religiones quas, divisi pro illarum diversitate in quatuor partes, Hungari, Siculi et Saxones profitebantur, medio eorundem articulorum pro lege receptis declaratae, prout id ipsum Approbatae Regni Constitutiones, iussu et approbatione Principis Georgii Rakoczÿ ex articulis diaetalibus ab anno 1540° usque 1653m. compilatae, partisae tit. 1°, art. 2° luculenter docent. 
    Nulla tamen in his articulis de Ecclesia Graeca Orientali, cui Gens Valachorum a tempore suae ad Christum conversionis addicta fuit, mentio facta erat; sed nec illa fieri debebat, nec poterat, cum articuli illi solas Religiones per reformationem Ecclesiae Latinae in Transylvania enatas pro obiecto habebant. Mansit ergo Ecclesia Graeca Orientalis in Transylvania seu potius Gens Valachorum eidem addicta quoad Religionem quoque in eodem statu in quo ante conditos hos articulos reperiebatur, in liberrimo scilicet suae Religionis exercitio et usu omnium iurium cum eodem coniunctorum, quod ipsum etiam literae collationales Isabellae Reginae super. Episcopatu Graeci-ritus Fe1-Gyogyensi, Reverendo Viro Christophoro cum omnibus eiusdem Episcopatus pertinentiis, proventibus et emolumentis collato, anno 1557°, dum iam Episcopatus Latinus Albensis sublatus, omnia eius bona, pertinentiae et proventus Fisco addicti erant, emanatae et per Cl. Benkö in opere suo de Milkovia § 145, lit. C. promulgatae satis probant. 
    Sed mutata fuit favens ista sors Gentis Valachicae tam quoad eius civilem statum, quam quoad ecclesiasticum saeculo proxime praeterlapso XVII, postquam nempe Hungari, Siculi et Saxones Unionem, iam annis 1437° et 1438° initam, anno 1613, 1630 et 1649 renovarunt et tam conditiones huius Unionis, quam articulos, supradicto modo in favorem quatuor Religionum quas ipsi hoc in puncto inter semet ipsos divisi profitebantur conditos, Collectioni Legum ab anno 1540° latarum seu Approbatis Constitutionibus inseri curaverunt: inserta enim fuerunt huic Legum Collectioni seu Approbatis Constitutionibus sequentia etiam, Nationi et Religioni Valachorum legalem in Provincia existentiam a saeculis habentium summe noxia et praeiudiciosa, utpote Approbatarum Constitutionum partis 1ae tit. 8°, art. l° quamvis Valachica Natio in Regno inter Status reputata non sit et ipsius religio e receptis non sit, nihilominus tamen, donec illae propter emolumentum Regni tolerabuntur, sequentia ecclesiastici observabunt etc. 
    Partis lae tit. 9ni art. l° quamvis Natio Valachica in Regno propter bonum publicum admissa sit, cum tamen ipsa vilem suum statum non considerando etc. 
    Partis 3ae tit. 1i art. l° e tribus Nationibus consistente Regno (servatis Regni constitutionibus), si aliqua Natio in suis libertatibus, privilegiis, consuetudinibus laederetur, teneantur reliquae etc. 
    Partis 3ae tit. 53ii art. l° prout religio Nationis Valachicae e quatuor receptis non est, ita nec ordo ille religiosus etc. 
    Qualiter vero ista Collectioni Legum inseri potuerint, perspici haud potest, nam Collectio haec, testante eius praefatione et approbatione, non nisi e Decretis et Articulis Diaetalibus ab anno 1540°, quo Transylvania ab Hungaria separata fuit, ad annum usque 1653m conditis institui et conflari poterat; nullus vero exstat ab anno 1540° usque ad 1653m conditus, eo minus antiquior aliquis Articulus Diaetalis, qui positive statuisset Nationem Valachicam non esse inter Status reputandam, nec eius Religionem inter receptas, sed hanc et illam propter bonum tantum publicum in Provincia admittendam. 
    Deficiente eiusmodi positiva lege, concludi ergo debet errore solum vel incuria compilatorum inserta illa seu additamenta in collectionem irrepsisse; an vero nocendi etiam animus ullum hac in parte influxum habuerit, non est supplicantis Nationis discutere; illud interim certum est, occurrere quasdam in collectione expressiones, quae odium potius quam amorem compilatorum erga Nationem Valachicam non obscure indicant. Exemplo sit expressio praecitatae partis 1ae tit. 9i art. 1° occurrens: cum tamen ipsa (Natio Valachica) vilem suum statum non considerando
    Interim seu errore vel incuria seu animo nocendi inserta fuerint praeadducta additamenta Legum Collectioni, insertio tamen ea cum praecautione facta est, ut additamenta non stylo directo et in forma legalis statuti Approbatis inferrentur (quia id sine citatione articuli in quo illa fundarentur, qui tamen nunquam exstitit, fieri haud potuisset), sed per modum duntaxat praeambuli aliis legalibus statutis, Collectioni insertis, medio particularum coniunctivarum quamvis, cum praemitterentur. 
    Etsi vero talia praemissa, nisi legali cuidam fundamento innitantur, nullum vigorem habere soleant, ista tamen apud complures Patriae cives talem invenerunt successum, ut mox opinio quod Natio et Religio Valachorum in Principatu tantum tolerata sit fere universaliter stabilita et ad exteras usque Gentes propagata fuerit. 
    Ad occurrendum igitur opinioni huic, attactis duntaxat praemissis omni fundamento destitutis innixae, sequentes quoad illa faciendae veniunt reflexiones, ex ipsis legibus et Patriae Historia depromptae. 
    Dicitur in iisdem praemissis quamvis Natio Valachica inter Status non sit reputata, sed in Regno tantum propter bonum publicum admissa; quam alienum sit a vero suppositum quod Natio Valachica inter Status non sit reputata, docent authenticae illae superius adductae literae Conventus B. M. Virginis de Colos-Monostra, anno 1437° emanatae, in quibus expresse dicitur Universitas Regnicolarum Hungarorum et Valachorum in partibus Transylvanis; imo probat authenticum hoc documentum evidenter tempore quo illud emanavit Status Provinciae seu Universitatem Regnicolarem ex Hungarorum duntaxat et Valachorum Nationibus constitisse; et, cum nulla possit adduci posterior lex, quae positive statuisset Valachicam Nationem non esse inter Status et Regnicolas reputandam, in propatulo est suppositum adductorum praemissorum omni plane destitui fundamento. 
    Quid sibi velit additamentum illud quod Natio Valachica in Regno tantum propter bonum publicum sit admissa, perspici haud potest, cum id de quavis alia Natione dici possit ac debeat; caeterum terminus admissa nec cadit in Nationem Valachicam, omnibus reliquis Provinciae Nationibus multo antiquiorem; maiori cum fundamento tribui posset ille reliquis Nationibus, quas multo tardius quam Valachicam in Principatum venisse et seu pactis conventis seu privilegiis Principum ad incolatum iuraque civitatis admissas fuisse, Historia Patriae Principumque diplomata docent. 
    Valachos certe multis antequam Hungari venissent saeculis Transylvanas partes coluisse, tam Patria quam Romana Historia docent; et, dum illi, amisso in pugna proprio Duce Gelou, Hungaris non amplius restiterunt, sed potius illorum Ducem Tuhutum in suum etiam Dominum propria sponte, dexteram dantes, elegerunt, admiserunt hoc facto Hungaros sua sponte ad coincolatum, ad concivilitatem et ad communionem iurium regnicolarium. Contenti fuerunt Hungari hocce Valachorum libero et spontaneo agendi modo atque utraque Gens in concivilitate et communione iurium suam invenit felicitatem, quam ulteriori aleae belli, cuius incertum exitum utraque praemetuere debebat, committere noluit. Non obscure hinc prodeunt pacta conventa utriusque Nationis, Anonymi etiam Belae Regis Notarii verbis: propria voluntate, dexteram dantes, Valachi in suum etiam Duminum elegerunt Hungarorum Ducem Tuhutum, indicata. 
    Saxones saeculo XII, Armenos et Bulgaros saeculo XVII in Transylvanas Partes venisse et admissionem obtinuisse, praeter Historiam, privilegia et diplomata Principum testantur. 
    Restant adhuc Germani, Patriae cives, qui circa finem praesertim saeculi XVII cum exercitu Divi Caesaris Leopoldi, Historia pariter testante, in Provinciam venerunt et admissionem eodem plane modo quo Hungari, circa finem saeculi IX advenientes, obtinuerunt. Submisere nempe semet Status Transylvaniae circa finem XVII saeculi propria sponte Imperio Domus Austriacae, exercitu Caesareo in Provincia existente, prout semet Valachi circa finem saeculi IX Hungarorum tum advenientium Duci Tuhutum, sua propria voluntate ipsum etiam in suum Dominum, data dextera, eligendo, submiserunt, et ita, prout Hungari sub Tuhutum Duce in concivilitatem Valachorum, ita Germani sub Leopoldo Caesare in concivilitatem reliquorum Transylvaniae civium admissi fuerunt. 
    Dicitur praeterea in praeadductis additamentis: nihilominus tamen, donec illae (Natio et Religio Valachorum) propter emolumentum Regni tolerabuntur etc.; equidem de reliquis etiam Nationibus et Religionibus id ipsum dici potest, quod nimirum propter emolumentum Regni tolerentur; nam, si non tolerarentur, vel emigrationes vel dissidia et periculosi tumultus in summum Provinciae detrimentum sequerentur. In quantum vero terminus tolerari iuxta modernum Curiae Stylum idem significat ac legali existentia destitui, in tantum ille nec Nationi, nec Religioni Valachorum applicabilis est, cum ex praedictis certum sit et Nationem et Religionem hanc in Provincia antiquissimam esse et Regnicolaribus iuribus illam, hanc vero publico liberrimo exercitio gavisam fuisse, nec ullam legem existere, quae seu Nationem seu Ecclesiam Valachorum iuribus suis, consequenter legali existentia privasset et pro tolerata declarasset. Nec obstat quod Religio Valachorum inter illas religiones quae Approbatarum Constitutionum partis lae tit. li art. 2do receptae nominantur haud specificetur; etenim illi ipsi Articuli Diaetales antiqui, e quibus citata Lex Approbatalis conflacta fuit, evidenter probant illorum obiectum illas duntaxat religiones fuisse quae antea in Provincia vel non exstiterunt, sed primo saeculo XVI illuc penetrarunt, quales sunt Reformata, Evangelico-Lutherana et Unitaria, vel quae antea exstiterant quidem, sed postmodum lege publica in libero exercitio iuribusque praehabitis turbatae et pene exstirpatae fuerunt, qualis erat Romano-Catholica. Valachorum Religio nec ad harum, nec illarum seriem pertinebat; proinde nec erat obiecturn dictorurn articulorum, e quibus citata Lex .Approbatalis conflacta fuit; non poterat ergo in lege ista eius mentio fieri atque hoc sensu verum est in Transylvania quatuor esse duntaxat receptas Religiones et Valachorum Religionem ad illas non pertinere. Si vero terminus recepta eo sensu sumi velit, quod illae solum Religiones legali existentia et libero gaudeant exercitio, quae receptae nominantur, tunc nomenclatio haec Valachorum etiam Religioni eo minus denegari poterit, quo certius est illam in Provincia esse antiquissimam, publico exercitio semper gavisam, nec ulla publica lege ab illo exclusam. 
    Quod attinet additamentum conditionibus Unionis trium Nationum in Approbatis Constitutionibus partis 3ae tit. l° insertum, e tribus Nationibus consistente Regno, non alium illud habere sensum, quam quod tres tantum sint in Regno Nationes quae Unionem inter se iniverunt, quivis, perpenso totius cui insertum est paragraphi tenore, facile perspiciet. In eo vero sensu quod tantum tres unitae illae Nationes Universitatem Regnicolarum seu Statuum et Ordinum in Transylvania efficiant sumi additamentum illud eo minus potest, cum superius dicta evidenter doceant Valachicam Nationem longe ante initam inter Hungaros, Siculos et Saxones unionem iuribus Regnicolaribus gavisam fuisse et una cum Hungarica Natione Universitatem Regnicolarem effecisse, nec ulla unquam positiva lege iuribus suis exutam fuisse. 
    Omnis igitur moderna tristis Valachorum in Transylvania sors non legibus, sed iniuriae temporum debetur; nunquam certe probari poterit legislativam in Transylvania potestatem id iniustitiae commisisse, ut Nationem in Provincia antiquissimam iuribus civilibus, per pacta conventa, prout superius ostensum fuit, roboratis, privaret et exueret: imo vero, etiamsi iniquissima sors eo rem deduxerit, ut Clerus huius Nationis a iuribus quibus aliarum Nationum Clerus gaudet, et Nobilitas ab officiis et dignitatibus praesertim eminentioribus successive excluderetur, a publico tamen liberrimo suae Religionis exercitio, ab immunitatibus item et privilegiis nobilitatis nunquam Natio haec exclusa fuit; quin potius illi nobiles Valachi qui vel quorum maiores, mutata Religione Graeca, Romano-Catholicam vel Reformatam amplexi sunt ad eminentiores quasque dignitates sine difficultate eluctari et potuerunt et actu possunt: liceat in exemplum adducere illustres familias Comitum Kendeffi, Baronum item Josika, Huszar, Nalaczy et magnam partem familiarum nobilium in Comitatu Hunyad et Districtu Fagaras originariarum, antiquis vel recentioribus annis Religionem Romano-Catholicam vel Reformatam amplexarum. Gesserunt familiae hae et actu non nulla ex iis individua gerunt eminentiores etiam in Principatu dignitates, quamvis illas, ut et nonnullas alias, etiam e primariis, familias a Romanorum reliquiis, hodierna scilicet Valachorum Gente, originem ducere plerisque Patriae civibus apprime constet, et literalia ipsarum documenta, praesertim antiquiora, si criticis oculis pervestigentur, manifestum reddant; et cum, sub ipsis etiam Principibus qui post compilationem Approbatarum Constitutionum, quibus praeattacta additamenta, opinioni quod Valachorum Natio sit tantum tolerata ansam praebentia, inserta fuerunt, Principatum rexerunt, multi de Gente Valachorum in coetum verorum nobilium ob merita praesertim armis comparata sint evecti, multi etiam iuribus possessionariis donati fruanturque et hi et illi in hodiernum usque diem omnibus iuribus Statui Nobilitari et donatario connexis, eodem plane modo ac nobiles et donatarii aliarum in Provincia Nationum, prono hinc etiam profluit alveo Nationem Valachicam nunquam a Legislativa Potestate iuribus regnicolaribus fuisse exutam et pro tolerata declaratam; secus nobiles ex eius gremio creati honore tantum nobilitatis, prout quoad Armenos hactenus observabatur, non vero iuribus etiam et immunitatibus de lege cum ea connexis gaudere possent. 
    Caeterum statutum tale, quo Natio omnibus reliquis et antiquior cet copiosior iuribus civitatis privaretur, confirmationem Principis pluribus ex respectibus obtinere nunquam potuisset; quodsi vero, absque eius assensu conditum fuisset non legis vim obtinuisset, sed potius societatem civilem, in quam Hungari et Valachi circa finem saeculi IX sub Duce Tuhutum, data dextera, coaluerunt, annihilasset et utramque Nationem ad statum in quo ante factam per Valachos propria sponte Hungarorum Ducis Tuhutum in suum etiam Dominum electionem fuerat, ad statum scilicet belli reposuisset: pugnandum ergo fuisset denuo tamdiu, donec vel Natio una aliam subiugasset, vel in nova pacta invicem coaluissent; cum autem unum vel aliud factum esse probari nequeat, manserunt utique priora pacta conventa in suo vigore. 
    His ita constitutis, cum Valachorum Natio et Religio non publica lege, sed temporum duntaxat iniquitate in aliqua iurium civilium parte iacturam passa esse dignoscatur, opinio vero quod Natio ista, una cum Religione quam profitetur, tolerata tantum sit in Transylvania praeadductis additamentis, Collectioni Legum Approbatalium insertis, omni plane fundamento carentibus innitatur, ab iustitia, solum et clementia Principis pendet Nationem hanc ab iniquissima sorte vindicare et ad omnia quibus antea gavisa fuit iura reponere.
Agnovit hoc Augustissimus quondam Princeps et Imperator Leopoldus I et non tantum Clerum huius Nationis circa finem superioris saeculi Unionem cum Romano-Catholica Ecclesia amplexum ad omnia iura, privilegia et beneficia quibus aliarum Religionum Clerus gaudet admittendum ordinavit, sed vi diplomatis die l9° Martii 1701° editi decrevit ut quicunque etiam saeculares et piebeiae conditionis Valachi sese Romanae Ecclesiae univerint, immediate Statui Catholico adnumerentur, sicque inter Status computentur capacesque legum patriarum ad instar reliquorum Patriae filiorum reddantur. Agnovit id ipsum Augustissima etiam felicis recordationis Princeps et Imperatrix Maria Theresia, dum, occasione auspicati regiminis, universorum Provinciae incolarum iura et signanter privilegia etiam et diplomata ab Augustissimo suo Avo Valachis impertita confirmavit. 
    Agnovit denique id Divus ille Caesar, sempiternae memoriae Iustissimus Princeps noster, Maximus Iosephus Secundus, qui equidem pura et simplicia, tum hominis, cum civis iura intellexit, qui cognovit iniustitiam et oppressionem, qui oculis suis vidit et perspexit Nationem Valachicam et multum super caeteras Provinciae numerosam, et domi et belli summopere utilem esse; propterea iustissimi Principis muneri satisfacturus, ad iura civibus reddenda, ad omne dissidium ac scissionem intra Nationes antevertendam, posthabitis quibuscunque in contrarium renitentium praeiudiciis, saepius clementissime ordinavit ut in posterum, omni iniusto inaequalitatis discrimine penitus sublato, Valachi, etiam nullo habito respectu ad Nationem ac Religionem, iisdem iuribus et beneficiis aeque ac aliae in hoc Principatu gentes perfecte fruantur, atque adeo, cum onera aequalia in proportione sustineant, iura quoque et beneficia aequalia consequantur. 
    Sed exiguum haec Augustissimorum principum diplomata, decreta et ordinationes habuerunt hactenus effectum; nam Clerus Romano-Catholicae Ecclesiae Unitus admittitur quidem ad aliquas immunitates, non tamen ad omnia iura et beneficia quibus aliarum Nationum Clerus gaudet; ecclesiastici vero Graeci Ritus non Uniti, quamvis ipsis eaedem ac aliarum Religionum ecclesiasticis incumbant obligationes, ne quidem a contributione (si taxa capitis excipiatur) eximuntur. Nobiles Valachi hodiedum etiam, praesertim in Comitatibus, non nisi cum summa difficultate ad aliqua duntaxat, eaque minora admittuntur officia. Quod eos attinet qui civicae vel plebeiae sunt conditionis, illis vel accessus ad artes et opificia addiscenda difficultatur. 
    Praeterea in ipsis Comitiis anno 1744° celebratis per Status et Ordines reliquarum Nationum, articulo VI° declaratum fuit citata superius indulta Divi Caesaris Leopoldi I Valachis, etiam saecularibus et plebeiae sortis, concessa et a Diva Imperatrice Maria Theresia confirmata, solum ad ecclesiasticos et nobilitari praerogativa gaudentes, quorum conditio eadem esset quae reliquorum Patriae Civium et qui eidem Nationi e tribus receptis systema Principatus constituentibus, ubi per adoptionem bonorum sedem sibi fixerint, hoc ipso absque quartae Nationalitatis erectione ac constitutione, adnumerati essent, referri, non vero ad plebeios etiam extendi posse ac debere, ne systema Principatus evertatur, neve Plebs Valachorum aliorumque advenarum numerum inter Nationes faciat ac vel ulli trium Nationum earumque iuribus, privilegiis, immunitatibus et praerogativis praeiudicio sit. 
    Agnoscit quidem Natio supplicans quod Valachorum nobilium conditio quantum ad usum privilegiorum nobilitarium eadem sit quae reliquorum Patrie civium; cum dolore tamen fateri simul debet quod ad eminentiores dignitates, servato ritu Religioneque Graeca, nullus, ad minora vero munia admodum pauci, et hi summa cum difficultate admittantur. Fateri porro debet ignotam sibi esse legem illam vi cuius nobiles Valachi eidem e tribus Nationibus receptis, ubi per adoptionem bonorum sedem fixerint, adnumerati fuissent. Notum vero est omnibus in Historia Patriae versatis Valachos aliquot saeculis ante tres receptas Nationes in Transylvania sedem domiciliumque fixisse et circa finem saeculi IX Hungarorum tunc in hanc Provinciam ingressorum Ducem Tuhutum sua propria voluntate, data dextera, in suum etiam Dominum elegisse atque ab eo tempore Universitatem Regnicolarum in Transylvania ex Hungaris et Valachis constitisse, non autem hos illis aut aliis Nationibus adnumeratos esse.
    Ignotam porro esse Nationi supplicanti legem vi cuius haec vel illa Natio in Transylvania pro recepta esset declarata. Notum vero esse terminum recepta primum saeculo XVI de novis Religionibus per reformationem enatis usuari coepisse et, in sensu conditarum tunc temporis legum, receptam Religionem nihil aliud significare, quam Religionem ad liberum exercitium admissam: de hac autem aut illa Natione terminum hunc in legibus declarationem Statuum anno 1714 factam antecedentibus nuspiam usurpari, sed Nationes legali existentia gaudentes regnicolares appellari et ad harum numerum etiam Valachicam pertinere in superioribus probatum est evidenter. Dari tamen in Transylvania Nationes Unitas et tres esse Nationes systema huius Unionis constituentes, Valachicam vero ad earum numerum non pertinere aeque certum est. Interim, cum Unio haec eo modo, ut iuribus regnicolaribus Nationis Valachicae, alioquin in Transylvania omnium antiquissime, deroget atque illa evertat, erigi nunquam potuerit, hinc acerbum ac gravissimum accidit Nationi huic quod ipsum praeattacta Statuum declaratio de anno 1744 ad eandem cum advenis classem collocet: non advena, sed antiqua, et omnibus aliis longe antiquior est Natio Valachorum in Transylvania; nuquam quaesivit nec quaerit illa eversionem systematis Principatus; sed potius eius redintegrationem, dum se ad usum iurium civilium et regnicolarium, quem ipsi non lex ulla, sed iniquitas temporum ademit, reponi quaerit; numquam per hanc repositionem praeiudicium fiet aliis tribus Nationibus aut earum iuribus, privilegiis, immunitatibus et praerogativis, cum per illam nihil aliud obtinebit Natio, quam quod praevie habuit et iniuria temporum amisit, nec opus unquam erit propter supplicantem Nationem quartam erigere Nationalitatem, cum illa iam a pluribus saeculis alteram immediate ab Hungaris constituerit Nationem regnicolarem.
Quod vero in praeadducta Statuum declaratione de anno 1744, solum nobilibus Valachis eadem cum reliquis Patriae civibus conditio admittatur, plebeiae vero sortis Valachi ab ea excludantur, id equidem supplicanti Nationi acerbissimum accidit experiturque in sui et Provinciae desolationem funestas huius declarationis sequelas: etenim, ut alia silentio praetereantur, binis abinde vicibus exturbatio miserae huius plebis in nonnullis Fundi Regii circulis tentata fuit, quamvis, praeter superius adducta, ipsum etiam fundamentale de Regio Fundo sonans privilegium, Saxonicae Nationi collatum, evidenter probet Valachos ibidem eisdem cum Natione hac frui debere iuribus et libertatibus. 
    Non est quidem intentio Nationis supplicantis ut pro sua plebe plus quidpiam obtineat quam eidem iure competit; cum tamen e praemissis luculenter prodeat id ipsum illi competere quod aliarum in Principatu degentium Nationum plebei competit, haec autem e numero Patriae civium haud excludatur, id unicum in votis habet Natio supplicans, ut sua etiam plebs eodem modo ac aliarum Nationum plebeii homines tractetur, atque adeo, cum eadem cum his onera civilia sustineat, iisdem quoque beneficiis perfruatur oportet, exigentibus id variis alioquin Altissimis ordinationibus. 
    Quoniam vero ordinationes hae et praeattacta Augustissimorum Maiestatis Vestrae Sacratissimae Praedecessorum diplomata, in Gentis Valachicae favorem levamenque emanata, hactenus aut nullum aut exiguum aut brevi tempore, semper vero incertum effectum habuerint, proinde nec Natio supplicans ad communem usum iurium societatis civilis, quibus ipsam noverca sors exuit, reposita sit, sed in hodiernum usque onera duntaxat baiulare, beneficiis vero regnicolaribus carere cogatur (id vero non tantum regulis iustitiae et aequitatis adversetur, sed Statui quoque publico summum adferat detrimentum) quando nulla Nationis huius quamdiu eius Clerus et Nobilitas in abiecto statu conservabitur sperari possit cultura, proinde nec industriae ulla accessio, sed potius ignorantiam, desidiam et ignaviam cum omnibus quae abinde generari solent vitiis maiora adhuc apud ipsam, in desolationem Provinciae, incrementa habituram, mutuam praeterea Nationis huius erga alias et erga ipsam aliarum diffidentiam enataque exinde interna odia infaustorumque animorum motus et exacerbationes ampliorem, cum publicae privatorumque securitatis et tranquillitatis periculo, accessionem sumpturas fore praemetuere liceat (ad quae omnia praevertenda complures Patriae cives, aequitatem iustitiamque prae oculis habentes, Nationis supplicantis repositionem ad usum omnium iurium regnicolarium iam pridem desiderarunt). 
    Hinc, 
    Natio Valachica supplex humilisque ad Thronum Maiestatis Vestrae accedit ac sequentia qua decet veneratione et subiectione petit rogatque: 
    1° Ut odiosae et ignominia plenae nomenclationes tolerati, admissi, inter Status non reputati aliaeque huiuscemodi, quae tanquam externae maculae sine iure et auctoritate Nationi Valachicae affixae fuerunt, nunc prorsus demantur atque veluti indignae et iniuriae publice revocentur ac deleantur, sicque per clementiam Maiestatis Vestrae Sacratissimae rediviva Natio Valachica ad usum omnium iurium civilium et regnicolarium reponatur, proinde 
    2° Nationi supplicanti inter regnicolares Nationes idem locus quem ipsa iuxta adductum in praemissis Testimonium Conventus B. M. Virginis de Colos-Monostra anno 1437° tenuit, restituatur. 
    3° Clerus huius Nationis Orientali Ecclesiae addictus, absque discrimine an cum Ecclesia Occidentali in omnibus idem sentiat vel minus, Nobilitas item ac Plebs, tam civica quam ruralis, eodem plane modo ac Clerus, Nobilitas et Plebs Nationum systema Unionis constituentium consideretur et tractetur eorundemque beneficiorum particeps reddatur. 
    4° In Comitatibus, Sedibus, Districtibus Civicisque Communitatibus, occasione electionis officialium et ad Comitia deputatorum, apud Aulica item et Provincialia Dicasteria occurrentibus officiorum restaurationibus et promotionibus, applicandorum ex hac Natione proportionato numero individuorum iusta reflexio habeatur. 
    5° Comitatus illi, Sedes, Districtus et Communitates Civicae in quibus Valachi reliquas Nationes numero superant nomenclationem etiam a Valachis, in quibus autem aliae Nationes numero praecellunt ab his illam habeant aut vero mixtum nomen Hungarico-Valachicum, Saxonico-Valachicum gerant, vel denique, sublata penitus nomenclatione ab hac vel illa Natione desumpta, nomen duntaxat illud tam Comitatus, quam Sedes et Districtus retineant, quod a fluviis aut arcibus hactenus quoque gesserant, et universi Principatus incolae, absque ullo Nationis vel Religionis discrimine, iisdem pro ratione status et conditionis libertatibus ac beneficiis frui ac gaudere eademquc pro mensura virium onera supportare debere declarentur. 
    Aequitati naturali principiisque societatis civilis pactisque conventis inniti petita haec e supradictis abunde patet. Et, cum Natio supplicans, iam anno adhuc 1761°, iuxta conscriptionem tunc in omnibus circulis et locis (Districtu Coronensi excepto) peractam, ultra 547.000 individua numeraverit, et si Valachi huius Districtus pro illo tempore tantum in 13.000 individuis computentur, Natio haec tunc ex 560.000 individuis constiterit, omnes autem reliquae Nationes, simul sumptae, (computatis eo etiam Valachis qui, derelicta propria religione, ad alias transiverunt) iuxta conscriptionem anno 1766° peractam non nisi 392.000 et aliquot centena individua numeraverint exindeque concludere sit populationis modernae Transylvanicae ex uno millione et fere septingentis millibus hominum iuxta conscriptionem anni 1787i consistentis praecipuam partem, et fors integrum millionem, ex hominibus Nationis supplicantis constitui, cum praeterea duo integra regimina limitanea in Principatu et fere duae tertiae trium ibidem regiminum campestrium et plus quam una tertia regiminis Siculici equestris ordinis ex individuis supplicantis Nationis consistant, et in genere publica Provinciae onera Natio supplicans a proportione maioris numeri in maiori etiam quantitate quam omnes aliae Nationes, simul sumptae, sustineat, confidit ipsa in paterno Maiestatis Vestrae affectu, ex his etiam considerationibus iustissima sua petita optatum sortitura eventum, praesertim cum a suprema duntaxat Maiestatis Vestrae authoritate eius repositio ad usum iurium regnicolarium, e quo non lege, sed iniquo duntaxat fato detrusa fuit, pendeat.
Quodsi tamen Maiestatis Vestrae Sacratissimae intentio ea esset, ut hae gentis erga Augustissimam Domum semper fidelissimae preces, Statibus et Ordinibus in Comitiis nunc hic, in Provincia, congregatis per Regium ad illa Commissarium Plenipotentiarium praevie communicentur, cum in hoc casu facile accidere possit ut, non obstante petitorum iustitia, in praemissis satis comprobata, et magnae partis Regnicolarum in Comitiis congregatorum, dulcis duntaxat Patriae felicitatem et publici boni promotionem prae oculis habentium, desiderio, ad deferendum Nationis supplicantis precibus directo, aliqui nihilominus e Patriae civibus in modernis Comitiis praesentibus, sive usum precibus Nationis contrarium, praescriptione quasi roboratum (quamvis praescriptio contra iura societatis civilis locum non habeat) allegantes, seu adaequatam iurium societatis civilis notitiam haud habentes, seu denique Historiam Patriae patriarumque legum sensum minus examinantes, proinde nec iustitiam petitorum Nationis infrascriptae satis perspicientes, et fors etiam in parte occulto quodam Nationis aut Religionis odio inducti, felicem huius rei exitum quoquo modo impedire et sufflaminare conarentur, supplicat Natio infrascripta in omni humilitate, dignetur Maiestas Vestra Sacratissima pro hoc casu clementer admittere ut, in confluxu quodam nationali, cuius celebrandi modalitatem et locum duo Nationis in provincia Episcopi, adscitis in consilium quibusdam de Clero, Nobilitate Statuque Militari individuis, quanto ocyus Maiestati Vestrae Sacratissimae proponendam haberent, aliquot deputati causam Nationis, ubicunque necessum erit, acturi et defensuri ac, si huic, non obstante eius iustitia, obstacula ponerentur, omnia afflictae Nationis gravamina in ordinem redacturi et Vestrae Maiestati Sacratissimae pro clementissima medela proposituri eligantur necessariaque hunc in finem instructione muniantur. 
    Dignata est Maiestas Vestra Sacratissima similem gratiam et consolationem non tantum illi Nationis supplicantis parti quae Banatum Comitatusque Hungariae Banatui et Transylvaniae vicinos incolit, totique Illyricae Nationi, sed et omnibus amplissimae Monarchiae Gentibus clementissime impertiri: exposuerunt illae omnes e publicis confluxibus sua gravamina et postulata Maiestati Vestrae Sacratissimae, nec ulla ab Augusto clementiae Throno inconsolata recessit; sperat ideo Natio quoque supplicans, integrum fere millionem hominum constituens, in ultimis quidem Monarchiae finibus constituta, Augustissimae tamen Maiestatis Vestrae Domui corde animoque semper fidelissima, consolationem pro qua supplicat ab iustitiae et clementiae fonte semet aeque consecuturam.

Maiestatis Vestrae Sacratissimae

humillimi perpetuoque fideles subditi, Clerus,
Nobilitas, Militaris Civicusque Status universae
Nationis in Transylvania Valachicae.

(D. Prodan, Supplex Libellus Valachorum, ediţie nouă, refăcută, Editura Ştiinţifică, Bucureşti, 1967, pp. 493-510)

 
ultimo aggiornamento: 29-Mar-2007
Condividi su Facebook Twitter LinkedIn
Unifi Dipartimento di Formazione, Lingue, Intercultura, Letterature e Psicologia (FORLILPSI) Home Page

Inizio pagina